Anthems of the Patriarchate of St. Stephen


National Anthem of the Patriarchate of St. Stephen
O Qui Tuo Dux Martyrm

(Audio Link)

 
O qui tuo, Dux martyrum,
Preefers coronam nomine,
Non de caducis floribus
Tibi coronam nectimus.

Tuo cruenta sanguine
Quam saxa fulgent pulchrius
Aptata sacro vertici
Non sic micarent sidera.

Quot facta fronti vulnera,
Tot tela lucis emicant;
Et Angelo monstrat parem
Quod prodlt e vultu jubar.

Tu prima Christo victima,
Vitam rependis victima,
Primusque testis aemulo
Deum fateris funere.

Tu primus ostensam tibi
Maris rubri sulcas viam;
Quot te sequentur martyrum
Quibus praeis exercitus!

Qui natus es de Virgine
Jesu ! Tibi sit gloria,
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna saecula.

Patriarchal Anthem of the Patriarch of St. Stephen
Domine Salvum Fac Patriarcham

Tune: Heil dir im Siegerkranz (Hail to Thee in the Victor's Crown)

(Audio Link)

O vivas, omnibus,
Salvus ab hostibus,
Patriarcha;
Tibi victoriam,
Deus et gloriam,
Det, et memoriam,
Patriarcha.

 
 Hostes o Domine,
Ut cadant omine,
Horrido, da;
Praebe coelicolens,
Deus omnipotens,
Atque omnisciens;
Auxilia.

 
Sancti Stephani,
Et Cardinalis,
Patriarcha;
Comes regalis,
Vice-Rex nobilis,
Imperialis,
Patriarcha.

 
Fiat clarissimus,
Et beatissimus,
Patriarcha;
Cujus judicio,
Cujus auspicio,
Et beneficio,
Lex floreat!

 

 

[Main Page]

 

 

 

 

 

 

 

Entire Contents Copyright © 2008, 2009, 2010, 2011. Anglican Rite Roman Catholic Church
All Rights Reserved. The Anglican Rite Roman Catholic Church is a trademark.